monumenta.ch > Petrus de Vinea > bsbClm14439.68 > csg68.247 > sectio 20 > sectio 11 > bnf8907.592 > sectio 9 > bkeCod.16.10v > bnf6797.485 > bkeCod.16.192r > sectio 68 > sectio 4 > bnf6158.8 > sectio 2 > bkeCod.16.91v > habCod.Guelf.81Weiss..86 > bnf6797.489 > bavPal.lat.311.322 > bavPal.lat.311.318 > bsbClm14439.96 > sectio > sectio 8 > bnf11947.59 v > uwbM.p.th.f.12.72 > bnf11130.85 > bnf8907.193 > csg211.48 > bnf6797.480 > sectio 107 > sectio 10 > bnf15046.208 > sectio 11 > bsbClm14439.72 > bkeCod.16.34v > sectio 5 > bnf8672.27 > sectio 18 > Psalmi, 21 > bnf17416.7 > sectio 5

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 45, 5
Denique accepta tanta securitate, quid dicunt? Propterea non timebimus, cum conturbabitur terra. Paulo ante solliciti, subito securi, ex tribulationibus nimiis in magna tranquillitate positi. Dormiebat enim illis Christus, ideo turbabantur: excitatus est Christus, sicut modo audivimus in Evangelio, imperavit ventis, et quieverunt . Quoniam Christus in cuiusque corde per fidem est, significatum est nobis, quia eius cor tanquam navis in huius saeculi tempestate turbatur , qui fidem suam obliviscitur: tanquam Christo dormiente turbatur; excitato autem Christo, fit tranquillitas. Denique et ipse Dominus quid ait? Ubi est fides vestra ? Excitatus Christus excitavit fidem: ut quod in navi factum erat, fieret in cordibus eorum. Adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis: id egit ut ibi esset tranquillitas magna.